- SPARTOPOLIOS
- SPARTOPOLIOSnomen gemmae, apud Plinium l. 37. c. 11. Polia enim gemma dicta est, cui inducta canicies quaedam, Graece πολιὰ, super rubrum. At Spartopolios, quae similem quidem canitiem, sed rariorem, nigro impositam habet, quasi Canis sparsa. Voce ab hominibus desumptâ, quos ςπαρτοπολίους Graeci dixêre, cum intermixtos cum nigris canos seu caput aspersum canis haberent. Salmas. ad Solin. p. 765. et seqq. Vide quoque supra in vode Sparsum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.